monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149 > 70a > 14 > 37 > 36
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXV.Quomodo Valentinianus, qui post eum imperavit, propter aspersionem aquae immolatitiae ministrum percusserit templi. <<<     >>> XXXVII.De Basilio atque Gregorio.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXXVI.De Artemio martyre et Publia abbatissa.

1 Artemium vero, qui temporibus Constantii dux fuit Aegypti, quoniam illius temporis idola multa confregerat, non solum facultate nudum reddidit, sed etiam capitis sectione mulctavit. Haec et huiusmodi gessit ille mansuetus et ab iracundia remotus, sicut ab impiis vocabatur. Adiiciam super haec etiam miraculum feminae quae zelo divino huius contempsit impietatem.
2 Publia quaedam fuit illo tempore nominatissima et pretiosis virtutibus exornata. Haec cum nuptiale iugum ad tempus paululum suscepisset, fructum dignissimum reddidit Creatori. Ioannes enim Antiochiae presbyter multo tempore constitutus, et saepe apostolici praesidiatus decreta refugiens, de terra illius feminae mirabilis germinavit.
3 Haec habens apud se chorum conversatione digna virginitatem servantium, semper cum eis laudabat factorem salvatoremque Deum. Transeunte vero imperatore, clarius in commune psallebant, contemptibilem et deridendum iudicantes erroneum, illaque maxime cantica resonantes quae idolorum videntur pompare [ed., traducere] debilitatem; dicebant cum David: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
4 Et iterum: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Psal. CXIII, 4, 8]. Haec audiens Iulianus, et vehementer accensus, eas cum transiret tacere praecepit. Quae eius legem parvipendentes, chorum maiori ordine compleverunt. Rursusque illo transeunte psallebant: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius [Psal. LXVII, 1]. Tunc ille saeviens, magistram chori praecepit adduci.
5 Quam cum videret senectute maceratam, nec corporis canitiem miseratus est, nec animi studuit honorare virtutem; sed quibusdam spatariorum iussit ut eam alapis caederent. Quae, veluti summum honorem contumelias illas excipiens, domum reversa est, eumque solitis melodiis spiritalibus denotabat, sicut conscriptor illius cantici malignum spiritum effugaverat a Saul.
6 Nam et Iulianus erroneus daemones sibimet applicans, contra donum pietatis insaniebat. [THEODORETUS, lib. III, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 140.]
Cassiodorus HOME

bav823.250 bav824.181 bnf1603.123

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik